Hľadaný výraz: 2Mach 9,11-17, Preklad: Latinský - Nova Vulgata, Počet výsledkov: 1
11 Hinc igitur coepit multum superbiae deponere confractus et ad agnitionem venire divina plaga, per momenta doloribus extensus. 12 Et, cum nec ipse foetorem suum ferre posset, ita ait: “ Iustum est subditum esse Deo et mortalem non superbe sentire ”. 13 Orabat autem hic scelestus Dominum, ei non amplius miserturum, ita dicens: 14 sanctam quidem civitatem, ad quam festinans veniebat, ut eam solo aequalem faceret ac sepulcrum congestorum strueret, liberam ostendere; 15 Iudaeos autem, quos decreverat nec sepultura quidem se dignos habiturum, sed avibus devorandos cum parvulis se feris proiecturum, omnes hos aequales Atheniensibus facturum; 16 templum vero sanctum, quod prius exspoliaverat, pulcherrimis donis ornaturum et sacra vasa multiplicia cuncta se redditurum, et pertinentes ad sacrificia sumptus de redditibus suis praestaturum; 17 super haec autem et Iudaeum se futurum et omnem locum habitabilem perambulaturum praedicantem Dei potestatem.

1

mail   print   facebook   twitter